- ASELLATA et HAMATA
- ASELLATA et HAMATAfactionum in Belgio nomina, quae ultra 200. annos saeviêre: excitatae a Margareta, sorore Guilielmi Hollandiae Comit. Ludovici Bavari Imperatoris uxore, quae cum fratri successisset, atque in domum Bavaritam Comitatum Hannoniae, Zelandiae Hollandiaeque intulislet, A. C. 1324. filium Vilhelmum a Comitatu Hollandiae amovendo, Ludovicô substitutô, turbarum causa exstitit. Asellata Vilhelmo favit, propugnante Ludovicum Hamatâ, A. C. 1350. sed frustra: Mater enim Vilhelmo cedere coacta, et Hannoniam sibi habere iussa est. Chron. Belgii. Douzae Annal. Postea, cum Vilhelmi VI. filia Iocoba, Iohanni Brabantiae Duci primo, dein femineâ levitate, eô repudiatô, Duci Glocestriae nupsisset, Asellata Philippum Burgundum tutorem ei constituit, A. C. 1425. renitente Hamatâ; unde novae iterum turbae: donec Glocestrii victor Burgundus, haeres Iacobae declaratus est, A. C. 1428. Iidem.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.